Liber Job*

Caput 31: Versus 36

Ut in humero meo portem illum.Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriae coronam exhibent in retributione.
(* Traductions européennes)